Quâ ratione et Romani inducti, in aede Saturni Pecuniae asylum esse voluerunt. Templum quoque Apollinis Delphici, propter opes in eodepositas, a Brenno petitum. nec quisquam ignorat, Aerarium olim totius Graeciae in Delo Insula fuisse. Hinc nota Templi hierosoly mitani opulentia, apud Urspergensem Chron. Vide supra in voce Aerarium idque in templis, quod ea loca sacra et inviolata censerentur. Asservabatur autem Pecunia olim in cophinis et sportellis, unde Fisco postea nomen mansit: Publica vero Magnatibus asservanda committebatur. alii Α᾿νακαλυπτήριον aut Ο᾿πτήριον, Callimachus in Hymno Dianae: Dictonarium Graeco-barbarum Α᾿θρήματα, sed hac de re vide supra in voce Nuptiae et alibi. Ubi vetus Scholiastes, solidos ita signatos exponit, qui pro virginitaete deposita novae Nuptae donabantur quam Pecuniam: graecis celebratam usuque frequentissimô receptam, Θεώρητρον appellar Harmenopolus l. Unde de illo egregie Silius Italicus Punicor. nec ignota est Brenni historia, qui libertatem Romanis obsessis vendidit mille pondo auri, apud Plut. Pendere poenas, solvere significat, eo quod aere gravi uterentur Romani, pensô eô, non numeratô, debitum solvebant. quoque Stevechius idem obser vat ad Veget. Stipendium quoque a stipe dictum quod aes quoque stipem dicebant Nam quod asses librae pondo erant, qui acceperant maiorem numerum, non in arca ponebant, sed in aliqua cella stipabant: Godesc. Persii docet: Hinc Plinius aliique Auctores neque per aureos, nec per sestertios aut talenta, seu qua mlibet aliam Pecucuniae' summam, sed per pondo numerâsse leguntur, Neque aliter militibus divisa stipendia, quam ad stateram. Solebat autem pensari potius, quam numerari, antiquitus, ut Pseudocornutus ad v. qui primus in illa gente aes signavit, pecudis ei notam impressisse, tradit Plin. Hinc apud Athenienses, nummos figurâ boum signatos fuisse, refert Macrob. A pecu enim pecuinus, et pecunius, unde Pecunia subintelligeres vel quid simile et sicut Veterum divitiae in copia pecudis constabant, ita Moneta pecudis effigie primum notata est. Einomen a pecu, quod onmis Veterum substantia in Pecudis Scalig. Et quidem aes Latini de auro etiam argentoque signato dixerunt, at Pecunin hîc proprie aes signatum καὶ τὸ κέρμα: quemadmodum et νουμμία recentiores Graeci de aerea pecunia fere tantum usurpârunt. Partem etiam censûs onmes ordines conferre iussit: et insuper inquilinos privatarum aedium atque insularum pensionem annuam reprasentare fisco: exegitque ingenti fastidio et acer bitate nummum asperum, argentum postulatum, aurum ad obrussam. Sic nummum ab auro et argento separavit Sueton. Quemadmodum nos hodie Monetae nomine, aereos fere min utulos nummos intelligimus et ab auro discernimus, cum tamen etiam aurea dicatur monera, ut et argentea aereaque. Scenicis numquam aurum, numquam argentum, vix Pecuniam donavit: aereum duntaxat nummum hâc voce indigitans. Signanter dicit aes, namque Peruniam, ab auro et argento, etiam Lampridus distinguit, in Alexandro Severo, c.
0 Comments
Leave a Reply. |